Ioannis Reuchlin Phorcensis ad Ioannem Lycaeum uulgo ex Lupis de Hermansgrun Carmen.

Hortaris facili commitam nomina Musae
Clara ducis nuper, qui fuit ante Comes
Parce precor, nescis circum mea pectora frigus
Exigis a minimo Rhetore magna nimis
Pressula saepe leui modulamur carmina plectro
Quae nostra nimium garrula fauce uolant
Ast ego dum memini querulos ita stridere uersus
Auribus indignum spongia sorbit opus
Pectus habes nostrum, gelido quod sanguine friget
Irretire potest altera noxa lyram
Cernere multa soles, tibi multa Lycaee uidentur
Digna sub antiqua posteritate legi
Vangionum celebri tu conspicis omnia circo
Reges atque duces, signa, trophaea, choros
Splendentes procerum Musis comitantibus aulas
Ipse canas quianam grandia quaeque uides
Me domus et tecti laquearia sarta uetusti
Me teges umbrosi culminis atra tenet
Mussito, uel fastis dirimo quandoque diebus
Iurgia cerdonum, sic mea gesta capis
Quid nec uisa notem chlamydati paegmata regis
Seu celata mihi, Sueuica spectra Ducis
Ilias illa meae gentis, scribetur in undas
Historiae Zephyrus nomina uana feret
Semper enim fugiunt Musas Nicer atque Bacenae
Et nequit in Sueuis uatibus esse locus.
Bermetomagum Mense Sextili
Anno M. cccc. lxxxxv.


Clarorum virorum epistolae, Tübingen 1514, Bl. d 1r-v.